- HELIADES
- HELIADESFiliae Solis, et Clymenes, sorores Pheethontis, quarum duae Lampetie et Phaetusa Ovid. Met. l. 2. v. 341. 346. et 381. et l. 10. v. 91. dicuntur. A Patre Sole sic dictae. Η῞λιος enim sol Graecis dicitur. Hae cum Iuxta Padum mortem fratris insolabiliter deflerent, in alnos versae sunt, electrum lacrimantes. Vocantur et Phaetontiades. Virg. Eclog. 6. v. 62.Tum Phaetoniadas musco circumdat amaraCorticis, atque solo proceras erigit alnos.Alii in populos mutatas fuisse volunt. Mart. l. 4. Epigr. 59. cuius Epigraphe de vipero clctro inclusa.Flentibus Heliadum ramis dum vipera serpit,Eluxit in obstantem succina gemma feram.Inde ponitur pro Electro. Idem ibid. Epigr. 32. cuius Epigraphe de ape electro inclusa.Et latet et lucet Phaetontide condita guttâ.Idem l. 9. Epigr. 14. cuius Epigraphe de Earino Domitiani.Gemma quod Heliadum pollice trita notet.Iuv. Sat. 5. l. 1. v. 37.— Ipse capacesHeliadum crustas, etc.i. e. phialas ex electro factas. Diod. Sic. alias Heliades Habet, l. 5. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.